DISPENSATORIUS Panis

DISPENSATORIUS Panis
DISPENSATORIUS Panis
idem cum eo, quem Fiscalem vett. Interpres Persii, alii Gradilem dixêre, sc.
------ populo gradibus dispensus ab altis:
dictus est, qui populo gratis dividebatur, uti hîc passim visum. Eundem cum secundo facit vet. Interpres Horat. eum enim esse scribit (de secundo pane loquens) qui non sit siligineus, non primus, non postremus, sed dispensatorius. Quod mireris, cum vel a prima ipsa institutione, quae Aureliano Imp. vindicatur, populum Romanum siligineos panes, h. e. primos et mundos, accepisse constet. Sed fuisse rempus, in quo non mundos panes e Fisco percipiebat Populus, verum sordidos comparabat, ostendit l. 5. Cod. Theod. de pane grad. e qua colligas, mutasse id Valentinianum, vel potius in antiquum statum redegisse, ut populo de prima nora seu mundi panes iterum distribuerentur; quos ante ipsum de secunda nota, nec gratuitos, sed pretio e Fisco ccomparabat. Salmas. ad Vopisc. in Aurel.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PANIS Dispensatorius — idem cum secundo, iuxta veterem Horatii Interpretem: qui de secundo pane scribens, eum esse dicit, qui non sit siligineus, non primus, non postremus, sed dispensatorius. Ubi dispen satorium panem accipit Salmas. quem Fiscalem dixit Interpres… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”